publicidade

Gênesis 5

1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth

publicidade