publicidade

Gênesis 6

1 cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant3 dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore6 paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus7 delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos8 Noe vero invenit gratiam coram Domino9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit

publicidade