6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum
7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram
8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae
9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam
10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca
11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram
12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum