8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
publicidade