publicidade

Hebreus 1

1 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis4 tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis8 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient13 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis

publicidade