publicidade

Hebreus 12

5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus

publicidade