1 habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare
2 tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
3 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum
4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti
5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula