publicidade

Isaías 21

1 onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili2 visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci3 propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum5 pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum6 haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet7 et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu8 et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus9 ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram10 tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis11 onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte12 dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite13 onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim14 occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti15 a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii16 quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar17 et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est

publicidade