1 ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae2 fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem3 principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici4 et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis5 et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem6 adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua7 respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi8 ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius9 agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala10 dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet11 vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei12 populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant13 stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra15 quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum16 et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit18 in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas19 et torques et monilia et armillas et mitras20 discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures21 et anulos et gemmas in fronte pendentes22 et mutatoria et pallia et linteamina et acus23 et specula et sindones et vittas et theristra24 et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium25 pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio26 et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit
publicidade