1 erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur4 audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam5 diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum6 ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus7 deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum8 dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt10 si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo11 haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum12 dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit13 dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret14 tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est
publicidade