publicidade

João 13

21 cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me22 aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret23 erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus24 innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit25 itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est26 respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis27 et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius28 hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret30 cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox

publicidade