publicidade

João 14

16 et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum17 Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit18 non relinquam vos orfanos veniam ad vos19 adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis20 in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis21 qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum22 dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus24 qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris25 haec locutus sum vobis apud vos manens26 paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis

publicidade