46 venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum47 hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori48 dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis49 dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus50 dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat51 iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret52 interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris53 cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota54 hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam
publicidade