publicidade

João 5

21 sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat22 neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio23 ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam25 amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent26 sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso27 et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est28 nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius29 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii30 non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me31 si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum

publicidade