publicidade

João 6

1 post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis2 et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur3 subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis4 erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum5 cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii6 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus7 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat8 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri9 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos10 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia11 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant12 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant13 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt14 illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum

publicidade