6 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus7 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat8 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri9 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos10 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia11 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant12 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant13 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt
publicidade