1 et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate2 et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur3 respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo4 me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari5 quamdiu in mundo sum lux sum mundi6 haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius7 et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
publicidade