publicidade

Josué 12

1 hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem2 Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum Ammon3 et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga4 terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos5 Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis Esebon6 Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse7 hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas8 tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus9 rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus10 rex Hierusalem unus rex Hebron unus11 rex Hierimoth unus rex Lachis unus12 rex Eglon unus rex Gazer unus13 rex Dabir unus rex Gader unus14 rex Herma unus rex Hered unus15 rex Lebna unus rex Odollam unus16 rex Maceda unus rex Bethel unus17 rex Thaffua unus rex Afer unus18 rex Afec unus rex Saron unus19 rex Madon unus rex Asor unus20 rex Someron unus rex Acsaph unus21 rex Thenach unus rex Mageddo unus22 rex Cades unus rex Iachanaem Chermeli unus23 rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unus24 rex Thersa unus omnes reges triginta et unus

publicidade