publicidade

Josué 19

1 et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas2 eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada3 et Asersual Bala et Asem4 et Heltholath Bethul Arma5 et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa6 et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum7 Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villae earum8 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas9 in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum10 cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith11 ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam12 et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie13 et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa14 et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus eius vallis Iepthahel15 et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem civitates duodecim et villae earum16 haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum17 Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas18 fuitque eius hereditas Hiezrahel et Chasaloth et Sunem19 et Afaraim Seon et Anaarath20 et Rabbith et Cesion Abes21 et Rameth et Engannim et Enadda et Bethfeses22 et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum23 haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum24 cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas25 fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab26 Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath27 ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul28 et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam29 revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba30 et Amma et Afec et Roob civitates viginti duae et villae earum31 haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum32 filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas33 et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem34 revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis35 civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth36 et Edema et Arama Asor37 et Cedes et Edrai Nasor38 et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates decem et novem et villae earum39 haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum40 tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima41 et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis42 Selebin et Ahialon et Iethela43 Helon et Themna et Acron44 Helthecen et Gebthon et Baalath45 Iud et Benebarach et Gethremmon46 aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen47 et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan patris sui48 haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum49 cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui50 iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea51 hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram

publicidade