publicidade

Josué 21

1 accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta3 dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum4 egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim5 et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem6 porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim7 et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim8 dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes9 de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina10 filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est11 Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum12 agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum13 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis14 et Iether et Isthimon15 et Helon Dabir16 et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus17 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee18 et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor19 omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis20 reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio21 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer22 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor23 de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon24 et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor25 porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae26 omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus27 filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas28 porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor30 de tribu autem Aser Masal et Abdon31 et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor32 de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres33 omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis34 filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha35 et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis36 [de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis]37 et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis38 omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim39 itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo40 cum suburbanis suis singulae per familias distributae41 deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea42 dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt43 ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia

publicidade