1 Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israhel et nullus egredi audebat aut ingredi2 dixitque Dominus ad Iosue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem eius omnesque fortes viros3 circuite urbem cuncti bellatores semel per diem sic facietis sex diebus4 septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in iobeleo et praecedant arcam foederis septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis5 cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint6 vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam foederis et septem alii sacerdotes tollant septem iobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini7 ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati praecedentes arcam Domini
publicidade