1 respondens autem Iob dixit2 ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas5 lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum6 abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum7 nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi8 loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit10 in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis11 nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem12 in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia13 apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat15 si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur17 adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans22 qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis23 qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet24 qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium25 palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios
publicidade