publicidade

Jó 14

1 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis2 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt6 recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea15 vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram16 tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis17 signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam18 mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo19 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes20 roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum21 sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget22 attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit

publicidade