1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum3 arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit4 quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo5 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium6 condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi7 numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus8 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia9 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui11 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent12 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos13 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi18 sapientes confitentur et non abscondunt patres suos19 quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet28 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos
publicidade