publicidade

Jó 16

1 respondens autem Iob dixit2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea5 consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos6 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis7 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me8 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei9 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi10 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est11 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis12 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit13 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum14 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea15 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans16 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum17 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt18 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces19 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus20 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis21 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus22 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo23 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo

publicidade