1 respondens autem Iob dixit2 usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus3 en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me4 nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea5 at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis6 saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit7 ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet8 semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit9 spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo10 destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam11 iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum12 simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum13 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei15 inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum16 servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum17 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei18 stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi19 abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me22 quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini23 quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro24 stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice25 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim26 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum27 quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo28 quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum29 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium
publicidade