1 respondens autem Iob dixit2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat23 iste moritur robustus et sanus dives et felix24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati
publicidade