publicidade

Jó 22

1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium5 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes28 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum

publicidade