1 respondens autem Baldad Suites dixit2 potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis3 numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius4 numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere5 ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius6 quanto magis homo putredo et filius hominis vermis
publicidade