1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit

2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam

3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis

4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium

5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea

6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea

7 sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus

8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius

9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia

10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore

11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam

12 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini

13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient

14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane

15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt

16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta

17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet

18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum

19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet

20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas

21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo

22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet

23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius