publicidade

Jó 28

1 habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur2 ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur3 tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis4 dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios5 terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est6 locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum7 semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis8 non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena9 ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes10 in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius11 profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium14 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae21 abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet22 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius23 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius24 ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia

publicidade