publicidade

Jó 28

12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium14 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae21 abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet22 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius

publicidade