1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris4 sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo5 quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi8 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo15 oculus fui caeco et pes claudo16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea20 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur21 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum22 verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum23 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum24 si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator
publicidade