1 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo2 et locutus est3 pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo4 dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine6 noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus7 sit nox illa solitaria nec laude digna8 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan9 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis11 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii12 quare exceptus genibus cur lactatus uberibus13 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem14 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines15 aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem17 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore18 et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris19 parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo20 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt21 qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum23 viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris24 antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus25 quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit26 nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio
publicidade