1 nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei2 quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni3 egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria4 et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum5 qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant8 filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes9 nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur11 faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum12 ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis13 dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium14 quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt15 redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea16 nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis17 nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt18 in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me19 conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri20 clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me21 mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi22 elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide23 scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi24 verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis25 flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi26 expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae27 interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis28 maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi29 frater fui draconum et socius strutionum30 cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate31 versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium
publicidade