1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur5 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer6 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo21 non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo22 nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus
publicidade