publicidade

Jó 35

1 igitur Heliu haec rursum locutus est2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit6 si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet8 homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum15 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat

publicidade