publicidade

Jó 36

1 addens quoque Heliu haec locutus est2 sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar3 repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum4 vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi5 Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria12 si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia13 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint14 morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos15 eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius16 igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine17 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis21 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus23 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri25 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere

publicidade