publicidade

Jó 37

1 super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo2 audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem3 subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae4 post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius5 tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia6 qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae7 qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua8 ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur9 ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus10 flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae11 frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum12 quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum13 sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri14 ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei15 numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius16 numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias17 nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro18 tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt19 ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris20 quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur21 at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas22 ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio23 digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest24 ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes

publicidade