1 respondens autem Dominus Iob de turbine dixit2 quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis3 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare32 numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis33 numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus36 quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam37 quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet38 quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur39 numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur41 quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
publicidade