1 numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti2 dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum3 incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt4 separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas5 quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit6 cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis7 contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit8 circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit9 numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum10 numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te11 numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos12 numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget13 pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris14 quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea15 obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant16 duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente17 privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam18 cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius19 numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum20 numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror21 terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis22 contemnit pavorem nec cedit gladio23 super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus24 fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem25 ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus26 numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum27 aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum28 in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus29 inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt30 pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest31 et adiecit Dominus et locutus est ad Iob32 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei33 respondens autem Iob Domino dixit34 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum35 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
publicidade