publicidade

Jó 40

1 respondens autem Dominus Iob de turbine ait2 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi3 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris4 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas5 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus6 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia7 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo8 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam9 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua10 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet11 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius12 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt13 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae14 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius15 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi16 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus17 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis18 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius19 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius20 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius21 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius22 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia23 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum24 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis25 concident eum amici divident illum negotiatores26 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius27 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui28 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur

publicidade