1 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo2 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt3 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis4 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit5 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido6 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus7 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas8 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur9 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi10 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae11 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis12 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur13 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas14 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur15 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus16 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur17 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax18 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes19 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae20 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam21 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum22 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt23 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem24 non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret25 omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae
publicidade