1 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere2 vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius6 nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor7 homo ad laborem nascitur et avis ad volatum8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis25 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta
publicidade