publicidade

Jó 8

1 respondens autem Baldad Suites dixit2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae7 in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis8 interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia11 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius15 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget16 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur17 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis21 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet

publicidade