publicidade

Lucas 1

26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria28 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei36 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum38 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus

publicidade