publicidade

Lucas 1

46 et ait Maria magnificat anima mea Dominum47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo48 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes49 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes54 suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae55 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula

publicidade