59 et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam60 et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes61 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine62 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum63 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi64 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
publicidade