publicidade

Lucas 18

1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me6 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra

publicidade