publicidade

Lucas 18

35 factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo

publicidade